- ALGAZEL
- ALGAZELArabibus dicitur dama πλατύκερος, quam ex Alberto, qui multa ab Arabibus didicit, Gesnerus sic describit p. 306. de Animal. Est et sui generis Avicennae Algazal, quam Albertus damam nominat librô vigesimô secundô his verbis: Dama bestia est magnitudinis capreae, figurae et pili. Sicut cervus cornua habens, sed plana, longa et acuta. Est autem cursu velox, vitâ provida, cornupeta in adversas sibi bestias. Arabice vocatur Algazel. Atque istiusmodi animal Bochart. iudicat intelligi posse voce Hebr. Gap desc: Hebrew Reem vel Gap desc: Hebrew Rem, quam Monocerotem vulgo interpretantur; imo Reem speciem eius esse. Nam cum longa habeat cornua, merito dicere potuit David, in Psalmis, (92. v. 11.) Attolles cornu meum ut τοῦ Reem; cum acuta, et iis feriat adversus bestias, bene dixit Moses de Iosepho Deuter. c. 33. v. 17. et Cornua Reem sunt cornua eius, quibus feriet populos; rursus David, A cornibus Gap desc: Hebrew Reemim exaudi me. Quamvis enim apud nos damae et capreae sint animal pavidum et fugax, non necesse est, ut, ubique terrarum sic se habeant. Hinc de damis Martial. l. 4. Epigr.35.Frontibus adversis molles concurrere damasVidimus et Fati sorte iacere pari.Et Epigr. 74.Aspicis, imbelles tentent quam fortia damaeProelia? tam timidis quanta sit ira feris?In mortem parvis concurrere frontibus audent,Vis Caesar damis parcere? mitte canes.Quasi plus periculi ipsae sibi mutuo creent, quam canes infestissimi etc. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 27. et infra passim inprimis in Gazella Monoceros, Oryx, Reem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.